라틴어 문장 검색

At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:7)
Postquam non utilis auctor victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum corporeasque dapes avidam demersit in alvum, fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum incaluisse potest maculatum sanguine ferrum (idque satis fuerat), nostrumque petentia letum corpora missa neci salva pietate fatemur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:4)
Quid meruistis oves, placidum pecus, inque tuendos natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar, mollia quae nobis vestras velamina lanas praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:4)
ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant fercula, bis senos micarum molibus inplent post cenam cophinos;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3236)
absit enim procul illa fames, caedibus ut pecudum libeat sanguineas lacerare dapes.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum15)
mella recens mihi Cecropia nectare sudat olente favus;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum19)
da, locuples Deus, hoc famulis rite precantibus, ut tenui membra cibo recreata levent, neu piger inmodicis dapibus viscera tenta gravet stomachus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum48)
sic olim tua praecluens potestas inter raucisonos situm leones inlapsis dapibus virum refovit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum12)
cernit forte procul dapes inemptas, quas messoribus Ambacum 1 propheta agresti bonus exhibebat arte.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum18)
nectar de liquido vertice fervidum guttatim lacrimis stillat olentibus, ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae6)
his mensas epulis, hac dape construunt, quam dat sidereo Christus ab aethere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae30)
haec olim patribus praemia contulit insignis pietas numinis unici, cuius subsidio nos quoque vescimur pascentes dapibus pectora mysticis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae32)
nona summissum rotat hora solem, partibus vixdum tribus evolutis, quarta devexo superest in axe portio lucis, nos brevis voti dape vindicata solvimus festum, fruimurque mensis adfatim plenis, quibus inbuatur prona voluptas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium2)
tu perennibus tenebris iam sepulta lumina inlinis limo salubri 'sacri et oris nectare:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae16)
nescit esurire in aevum qui tuam sumit dapem, nec lacunam ventris inplet, sed fovet vitalia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae34)

SEARCH

MENU NAVIGATION