라틴어 문장 검색

» Hoc dicto, festinanter cornua sonuit, militesque hoc signo dato admonuit quatenus assultum circa urbem intermissum repeterent, et Judaeorum virtutem expugnarent qui fortiter urbem defensabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:9)
Rege itaque patriarcham saepius admonente ut milites quadraginta procuraret, atque dato [0600B] ei argento benevolos in opus belli redderet, patriarcha vero in nullo eum super his audiret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:2)
Attamen, sicut consilio suorum disposuerat, iterum eos de transitu brachii maris admonebat, adeo de regni sui invasione [0608B] et impedimento sollicitus, ut magnis muneribus auri, argenti, ostri datis, ac majoribus promissis, apud istos obtinere et impetrare conaretur, quatenus multitudinem hanc redderent voluntariam transeundi brachium maris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:9)
- Quod in praelio pontis Rudolfus obierit, et quod dux Bulgarorum se dediderit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 69:2)
Pax denique ex petitione Ammiraldi, [0639A] utrinque datis dextris, firmata est ac populus ab omni impugnatione quievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:2)
quod et regis auribus sine mora innotuit, scilicet ut sub pura fide datis dextris pacificus exitus civibus daretur, et sic non ultra regi resistentes, portas urbis aperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:9)
Hac itaque pecunia a privatis et cubiculariis Donimani suscepta et reposita, Boemundus datis dextris in vinculo summae dilectionis [0644D] commendatus, liber ab omni deditione cum suis Antiochiam remittitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:16)
ammiraldus vero Acrae et ammiraldus Assur qui vita a rege impetrata et civitatibus deditis, Ascalonem ante hunc annum confugerant, cum omnibus exuviis suis capti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:3)
Botherus igitur in una turrium civitatis firmissima hospitatus, cives habens suspectos, eo praecipue quod Christiani essent, Brodoan principi civitatis Alapiae occulte nuntios direxit, ut subito congregatis copiis descendens, civitatem Femiam occuparet et expugnaret, atque dextris invicem datis, civitatem et regionem obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:1)
Sic dextris datis, super his omnibus Tankradum benevolum et sibi satisfacientem repererunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:12)
Post haec verba Tankradus, civitate sibi tradita, et tutela suorum in ea constituta, Antiochiam cum Bothero et caeteris obsidibus remeavit in fide data et suscepta;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 46:1)
- De reconciliatione Boemundi cum rege Graecorum, data per ipsum licentia Jerusalem tendentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 87:2)
- Quod Tripolitae post reconciliationem principum se manibus regis dediderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 25:2)
devoverant enim se ac conspiraverant, in ipso primae noctis silentio nullo somno sopiri, quousque progressi de latibulo subterraneo, universos somno deditos, et secure quiescentes, in impetu et vociferatione ex improviso armis detruncarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:2)
- Rege Baldewino Baurim fortiter oppugnante, cives ultro se dediderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION