라틴어 문장 검색

XVII. Revolvatur et ille maximus philosophorum Plato, ejusque sequaces, qui testimonio sanctorum Patrum prae caeteris gentium philosophis fidei Christianae accedentes, totius Trinitatis summam post prophetas patenter addiderunt, ubi videlicet mentem quam noun (gr.) vocant, ex Deo natam, atque ipsi coaeternam esse perhibent, id est Filium, quem sapientiam Dei dicimus, ex Deo Patre aeternaliter genitum, qui nec Spiritus sancti personam praetermisisse videntur, cum animam mundi esse astruxerunt tertiam a Deo noun (gr.), personam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:1)
Quod vero Plato sanctae Trinitatis fidem non solum docuerit, sed et ita esse convicerit, Claudianus Praefectorio patricio, de statu animarum scribens, his astruit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:2)
In quo etiam notandum est quod, dum eam praeesse regimini mundi ut dominam dicit, profecto eam omni praefert creaturae, et Deum esse astruit, quam postmodum his verbis animam mundi vocavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:10)
Quod vero dicit Deum excogitasse tertium animae genus, quod animam mundi dicimus, tale est ac si tertiam a Deo et noo (gr.) personam astruat esse Spiritum sanctum in illa spirituali divina substantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:8)
Cujus quidem verba si diligenter inspiciamus, totam fidem fere nostram de Spiritu sancto in ipsis expressam inveniremus, cum hanc ipsam animam et Creatorem nominet, atque ex Deo Patre et noo (gr.), hoc est Deo Filio astruat esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:10)
Qui etiam ubi ait ipsam animam creare sibi corpora et condere, eam Creatorem rerum, et per hoc Deum astruit esse, et creatarum rerum ordinationem et praeparationem ad bona opera donorum suorum distributione, ut sibi eas dignum habitaculum efficiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:45)
In intellectu sacrae Scripturae respui non debet quidquid sacrae fidei non resistit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:4)
Quantae autem religionis seu abstinentiae populus Brachmanorum fuerit, ut illis Deus supra universas nationes fidei sacrae intelligentiam inspirare deberet, epistolae ipsae Didimi ad Alexandrum continent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:6)
qui omnes fere liberalium artium disciplinas, scribendo vel transferendo, seu etiam exponendo Latine tradidit, ac diligenter sanctae Trinitatis fidem Symmacho socero ac patricio scribendo edisserens, de unitate quoque personae Christi ac diversitate naturarum quae in Christo sunt, divinae scilicet et humanae, ad Joannem diaconum (qui postea papa effectus est) scribendo contra Eutichem et Nestorium, optime disputavit, fidemque nostram, et suam ne in aliquo vacillaret, tam de divinitate quam de divinitatis incarnatione tractando inexpugnabiliter astruxit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:2)
I. Operis parte superioris, testimonia quaedam tam prophetarum quam philosophorum collegimus, quibus sanctae Trinitatis fidem astrueremus, ubi quidem dum philosophorum infidelium assertiones, sicut et sanctorum Patrum, quasi in auctoritatem induximus, multorum nos detractionibus corrodendos parere praesensimus, atque a nonnullis nobis id improperandum, quod beato Hieronymo a multis olim legimus objectum, cum non solum ille et ethnicorum, verum etiam haereticorum testimonia suis insereret scriptis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:1)
et Dionysii Alexandrini episcopi, Anatolii quoque, Pamphilii, Pierii, Luciani, Malchionis, Eusebii Caesariensis episcopi, etc., qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos referserunt [resarciunt] libros, ut nescias quid in istis primum admirari debeas, eruditionem [saeculi] an scientiam litterarum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:21)
Neque enim debemus bona ejus recipere, ut mala quoque recipere cogamur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:34)
An forte, inquit, Platoni potius danda est palma, qui cum ratione formaret, qualis esse civitas debeat, tanquam adversarios civitatis poetas censuit urbe pellendos?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:7)
Si enim peccare non possemus, nihil non peccando promereremur, et ei qui liberum non habet arbitrium, nullum ex his quae coactus agit debetur praemium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:18)
Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris Angelicis spiritibus per sapientiae vel scientiae claritatem superior fuit, nec tamen ideo sapientiam ejus vel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a Deo acceperat, malam dici convenit, sed ille superbiendo illa male usus sit. Sic et cum quilibet de philosophia sua vel doctrina superbit, non ipsam scientiam culpare debemus propter adjunctum vitium, sed unumquodque secundum seipsum pensari convenit, ne forte indiscrete agentes, propheticam illam maledictionem incurramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION