라틴어 문장 검색

nam debuit dicere 'aut si ego non possum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 232)
Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa facienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 45:1)
si secuta fuerit quae debet fortuna, gaudebimus omnes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 10:4)
ad quae si es, ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et civis tuos universos et rem publicam adficies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 3 2:4)
quod si cum fungi munere debebamus non modo operam nostram umquam a populari coetu removimus sed ne litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprendet otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis prosimus enitimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:4)
quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 3:2)
Eloquens vero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut exspectari aut audiri libentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 2:5)
id est (si rationes conjungamus) debebit resistentia augeri in ratione arcus ad chordam circiter.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 80:5)
‘quid facere dēbet vir bonus, tyrannus rempūblicam opprimit lībertātemque cīvium praecīdit?’ exemplum revocāvit Harmodiī et Aristogeitōnis, quī quīngentīs ante annīs tyrannum Athēnārum occīderant lībertātemque populō reddiderant.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit41)
Sequi enim gloria, non appeti debet, nec, si casu aliquo non sequatur, idcirco quod gloriam meruit minus pulchrum est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 14:2)
Est quidem omnino turpis ista discordia, est tamen, quia plerumque evenit ut aliud auditores aliud iudices exigant, cum alioqui iis praecipue auditor affici debeat, quibus idem si foret iudex, maxime permoveretur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 6:2)
id si et ipsum vocari debet ἀντικατηγορία (nam proprio caret nomine) duo genera erunt eius, alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 302:2)
reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 63:2)
Si licuit, an debuerit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 15:23)
Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare, quia, qui non dat, vitium ingrati antecedit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION