라틴어 문장 검색

quid quod et Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter decreuerunt locum statuere, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in sequentem curiam protulisse, ut salua ueneratione, salua reuerentia consularis sui uiderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me publicum perueniret.
(아풀레이우스, 플로리다 16:71)
ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda.
(아풀레이우스, 플로리다 17:4)
optimum itaque factu visum est anteluculo furtim evadere et viam licet trepido vestigio capessere.
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:14)
Sumo sarcinulam et pretio mansionis stabulario persoluto capessi mus viam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:20)
"Nihil impossibile arbitror, sed utcumque fata decreverint, ita cuncta mortalibus provenire:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:12)
et cum dicto rursum foribus oppessulatis intro capessit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:16)
putes ad cibum inde quaedam, eum mustulentus autumnus maturum colorem afflaverit, posse decerni, et si fontem, qui deae vestigio discurrens in lenem vibratur undam, pronus aspexeris, credes illos ut rure pendentes racemos inter cetera veritatis nec agitationis officio carere.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:8)
Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus, protinus exsurgo et appellata prospere Byrrhaena titubante vestigio domuitionem capesso.
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:12)
"at illi barbari prorsus et immanes homines neque fugam capessunt et, cum me viderent in ferro, tamen audaciter resistunt."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:16)
"At tibi civitas omnis pro ista gratia honores egregios obtulit a nam et patronum scripsit et ut in aere stet imago tua decrevit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:7)
"laqueus aut gladius aut certe praecipitium procul dubio capessendum est."
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:3)
"Sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeversis illis alterorsus concito gradu pelago viam capessit."
(아풀레이우스, 변신, 5권260)
"Sed quo gentium capessetur fuga vel hospitium quis dabit?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:18)
"Nec vos memoria deseruit utique quid iamdudum decreveritis de isto asino semper pigro quidem sed manducone summo, nunc etiam mendaci fictae debilitatis et virginalis fugae sequestro ministroque."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:7)
Talibus cogitationibus fluctuantem subit me illa cura potior, qua statuto consilio latronum manibus virginis decretam me victimam recordabar, ventremque crebro suspiciens meum iam misellam puellam parturibam.
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION