라틴어 문장 검색

an eum locum libenter invisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:4)
deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadvertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere et eorum, quos vident, volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum aequalibus decertant, si vicerunt, efferunt se laetitia, victi debilitantur animosque demittunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 57:6)
corpus autem inmortale nullum esse, ne individuum quidem nec quod dirimi distrahive non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:3)
Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 46:2)
Cum vero de imperio decertatur belloque quaeritur gloria, causas omnino subesse tamen oportet easdem, quas dixi paulo ante iustas causas esse bellorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:1)
Quare expetenda quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo, sed cavendum, ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione faciamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 104:1)
sed cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est et mors servituti turpitudinique anteponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:5)
quam qui dirimunt, eos morte, exsilio, vinclis, damno coërcent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 28:3)
Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant, ii dirimunt communem humani generis societatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:3)
Cum his viris equisque, ut dicitur, si honestatem tueri ac retinere sententia est, decertandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:5)
Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:2)
Quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas, cum insanos atque indomitos impetus volgi cohibere non possit, neque liberi cum inpuris atque inmanibus adversariis decertantem vel contumeliarum verbera subire vel expectare sapienti non ferendas iniurias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 14:2)
num sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 28:5)
Quid enim habet haruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 124:2)
' Quid enim habet haruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 124:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION