라틴어 문장 검색

si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:13)
contra quos viros, rei militaris peritissimos, et exercitu bono et strenuo instructos, decertare certe difficillimum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.117)
Washingtonius unus, qui contra viros tales decertaret, idoneus habebatur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.118)
UT absentiam corporum spiritus confabulatione solemur, faciat unusquisque, quod praevalet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam1)
Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conviviarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque inplicat adversarium, sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 3:1)
Erige mentem, Et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum, Quod sum vicus, ama.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:41)
aut in his versibus 'nam te maioribus ire per altum auspiciis' et reliqua 'auspiciis', quia auspicia maiora, aut maioribus dicuntur, quibus augurium avium aliarumque rerum eripitur, ut puta, si parra vel picus auspicium dederit, et deinde contrarium aquila dederit, auspicium aquilae praevalet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3747)
sed in Gargani summitate duo sepulchra esse dicuntur fratrum duorum, quorum cum maior virginem quandam despondisset et eam minor frater conaretur auferre, armis inter se decertati sunt ibique ad memoriam, invicem se occidentes, sepulti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2475)
decernere ferro decertare, dimicare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6951)
ventos quia diversis locis diversi praevalent venti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 511)
cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 36:6)
an eum locum libenter invisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:4)
deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadvertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere et eorum, quos vident, volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum aequalibus decertant, si vicerunt, efferunt se laetitia, victi debilitantur animosque demittunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 57:6)
Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 46:2)
Cum vero de imperio decertatur belloque quaeritur gloria, causas omnino subesse tamen oportet easdem, quas dixi paulo ante iustas causas esse bellorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION