라틴어 문장 검색

idque etiam in quibusdam provinciis, ubi status talis caeli est, usurpatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:4)
Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, morem priscis usurpatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 5:3)
Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 12:1)
id enim tempus fere virentium generositatem declarat,quo sol in eandem partem signiferi per eosdemnumeros redit, per quos cursus sui principium ceperat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 4:5)
Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:1)
quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque vineae conseruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 1:2)
Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:4)
Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:1)
nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:4)
Idque non solum ratione sed etiam exemplo nobis idem Graecinus declarat eo libro, quem de vineis scripsit,cum refert ex patre, suo saepe se audire solitum, Paridium quendam Veterensem vicinum suum duas filias et vineis consitum habuisse fundum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 6:1)
Quodque etiam usurpari vitiosissime animadverto, maxime vitandum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 15:6)
haec rarior et paucis usurpata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 7:3)
Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 5:2)
Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:3)
Hoc genus insitionis aestivo tempore optime usurpatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION