라틴어 문장 검색

Assunt Rethorice cultus floresque colorum, Verba quibus stellata nitent, et sermo decorem Induit, et multo splendescit clausula luce.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:1)
Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert, Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:4)
Quamvis Tyndaridi vultus formetur, Adonis Narcissique decor victus adoret eam:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:22)
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:23)
Quoddam vero lilioli tramitis spatium, sub obliquitate decussata, crinis dividebat litigium, nec illa unquam obliquitas vultui erat detrimento, sed praeerat decori.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:4)
Et quamvis tanta esset pulchritudinis laetitia, hujus tamen risum decoris, fletus inaestimabilis exstinguere conabatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:24)
Poenitet me tot venustatum praerogativis hominum plerumque privilegiasse naturas, qui decoris decus abusione dedecorant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:35)
In quem non poterit probitas, prudentia, formae Gratia, fluxus opum, nobilitatis apex.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:28)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
Nam aliis inferiori morum gradu jacentibus, vel eis parilitate probitatis comparibus, vel etiam elatiori fastigio dignitatis pollentibus, mutuae collocutionis communicare participium dedignantur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:8)
Haec invidiae tabes plerosque tabefacit, qui dum alienae famae nitorem detrahere conantur, primi suae probitatis sentiunt detrimenta.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:12)
Isti aut pravis interpretationibus alienae probitatis sinceritatem fermentant, aut veris fermenta falsitatis maritant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:17)
decoris aurum turpitudinis convertat in scoriam?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:27)
quae mechanicis humani artificii usurpata fallaciis, sed vivo fonte naturae scaturientis, totum corpus decoris afflaverat ornamento.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:3)
Imperator autem, tam magnifico et honorifico duce viso, ejusque sequacibus, in splendore et ornatu pretiosarum vestium tam ex ostro quam aurifrigio, et in niveo opere harmelino et ex mardrino grisioque et vario, quibus Gallorum principes praecipue utuntur, vehementer admirans honorem ac decorem illorum, primum ducem in osculo benigne suscepit, dehinc universos primates et collaterales illius eodem pacis osculo honorare non distulit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION