라틴어 문장 검색

et nisi defendant Parthi, levius servitium apud Romanos deditis quam captis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장7)
et quia aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem neve consulatus sui quondam collegam dederet liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa voce infensa clamitabat, donec princeps immobilem se precibus et invidiae iuxta ostendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장8)
Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus per otium transigunt, dediti somno ciboque:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 1:1)
gaudent muneribus, sed nec data imputant nec acceptis obligantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 3:6)
quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et proprius ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 2:2)
ita petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 6:1)
prospera omnes sibi vindicant, adversa uni imputantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 2:3)
transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, adprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.'
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 4:1)
horror animum subit quotiens recordor feralem introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장6)
cum vos aspexerit, cum signum meum acceperit, hoc solum erit certamen, quis mihi plurimum imputet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장8)
neque enim erat adhuc cui imputaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장8)
cumque dirutis omnibus Aventicum gentis caput infesto agmine peteretur, missi qui dederent civitatem, et deditio accepta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장8)
Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장5)
addiderat huic terrorem atque odium caedes Galbae, contra illi initium belli nemo imputabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장2)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION