라틴어 문장 검색

deflexit partim s. c. alma venus male ait Donatus, hoc loco ante dictorum oblitum esse Vergilium, quod post Iovis prohibitionem bellis facit numina interesse, non respiciens, Iovem magis deos hortatum esse in foedera, quam a bellis prohibuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3313)
inpressumque nefas insculptum Danaidum nefas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4971)
Donatus tamen 'inpressum' dicit coactum, quod a patre conpulsae sunt facere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4972)
sic rigido quidam 'sic' pro 'aeque' accipiunt, alii simpliciter, ut eum inpresso genu terrae adplicuerat, ut est illud despiciens mare velivolum terrasque iacentes sic vertice caeli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3041)
nam altius inpressum aratrum boves cogit in gemitum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 452)
pecori signum a. n. inpressit a. id est facit aut cha- racteras, quibus pecora signantur, aut tesseras, quibus frumentorum numerus designatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2631)
"Nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:2)
"Is itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filii saevientis accesserat, et fani susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit ut Graeculus et politus, litteras inprimere, nummos signare, instrumenta conficere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:10)
E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:2)
deflexit iam aliquantulum de spatio curriculoque consuetudo maiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:4)
'Ut igitur', inquit, qui protrusit cylindrum, dedit ei principium motionis, volubilitatem autem non dedit, sic visum obiectum inprimet illud quidem et quasi signabit in animo suam speciem, sed adsensio nostra erit in potestate, eaque, quem ad modum in cylindro dictum est, extrinsecus pulsa, quod reliquum est, suapte vi et natura movebitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:1)
Solus enim vidit primum esse deos, quod in omnium animis eorum notionem inpressisset ipsa natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:3)
In quo verbo lapsa consuetudo deflexit de via sensimque eo deducta est, ut honestatem ab utilitate secernens constitueret esse honestum aliquid, quod utile non esset, et utile, quod non honestum, qua nulla pernicies maior hominum vitae potuit afferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 12:3)
Vidit enim hoc prudenter sive Simonides sive alius quis invenit, ea maxime animis effingi nostris, quae essent a sensu tradita atque impressa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:2)
Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 206:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION