라틴어 문장 검색

fugere meos Parnasia crines vellera, funestamque hederis inrepere taxum extimui trepidamque - nefas!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum5)
"belli deflecte tumultus et generis miseresce tui."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권99)
iam pecudes volucresque tacent, iam Somnus avaris inrepsit curis pronusque ex aethere nutat, grata laboratae referens oblivia vitae, sed nec puniceo rediturum nubila caelo promisere iubar, nec rarescentibus umbris longa repercusso nituere crepuscula Phoebo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권119)
"movet et caelestia quondam corda dolor lentoque inrepunt agmine Poenae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권33)
iam fessi gemitu, paulatim et corda levavit exhaustus sermone dolor, nox addita curas obruit et facilis lacrimis inrepere somnus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권109)
Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabuntur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:1)
At ille oculos in inferiora deflectens, uidit quasi uallem tenebrosam subtus se in imo positam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:9)
qui uidelicet modo cum magno tormento inrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad se inuicem perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus in inferni claustra pertrahar.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:1)
inde diversae ferae, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum deflexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 383:2)
proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 222:2)
Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 312:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION