라틴어 문장 검색

Sed quemadmodum supervacua transcurram, ita exponam necesse est hoc primum nobis esse discendum, quid accepto beneficio debeamus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 40:1)
discessisse creditum est ignes et utrimque flamma recedente limitem adapertum, per quem transcurrerent iuvenes dignissimi, qui magna tuto auderent.
(세네카, 행복론, Liber III 169:6)
Non erat digna suspectu luna, etiam si otiosum sidus transcurreret ?
(세네카, 행복론, Liber IV 110:2)
non tamen ideo illis beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius.
(세네카, 행복론, Liber VI 35:3)
Quam multi qui illos, eum diu torserint, simulata festinatione transcurrant !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:2)
Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 138:1)
Illa, quicquid eiusmodi est, transcurrit ut vanas species somniorum visusque nocturnos nihil habentis solidi atque veri.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 58:2)
in recta quid deflectis errantem gradum?
(세네카, Phoenissae 5:1)
Quid referam alternas gemino super aggere mensas albentesque lacus altosque in gurgite fontes teque, per obliquum penitus quae laberis amnem, Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci29)
Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza, macte bonis animi, cuius stagnantia rura debuit et flavis Hermus transcurrere ripis et limo splendente Tagus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci41)
accensum quis bile fera famulisque tumentem leniet ardentique in se deflectet ab ira?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus27)
Ite, comae, facilemque precor transcurrite pontum, ite coronato recubantes molliter auro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 1)
"belli deflecte tumultus et generis miseresce tui."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권99)
Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabuntur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:1)
Aqua enim, ut sanctus Basilius dicit, feruidam qualitatem recipit, cum per certa quaedam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION