라틴어 문장 검색

ius fecit commune pares et nomine eodem nexuit et domitos fraterna in vincla redegit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2211)
illic natali desuescunt vivere ritu moribus et patriis exutae in barbara iura degenerant linguamque novam vestemque sequuntur, deque profanato discunt sordescere cultu nutricemque abolent petulanti e pectore Sion.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1117)
"qui si velit omnes innocuos agere omnipotens, nec sancta voluntas degeneret, facto nec se manus inquinet ullo."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1167)
"inde omnis iam diva caro est quae concipit illum naturamque Dei consortis foedere sumit, Verbum quippe caro factum non destitit esse quod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum, maiestate quidem non degenerante per usum carnis, sed miseros, ad nobiliora trahente."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 116)
Fraterne?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 484)
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, solus hic inflexit sensus, animumque labantem impulit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:13)
Nec litora longe fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, si modo rite memor servata remetior astra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:13)
Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:4)
Tum Pandarus ingens emicat et mortis fraternae fervidus ira effatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:7)
Vidi lecta diu et multo spectata labore degenerare tamen, ni vis humana quot annis maxima quaeque manu legeret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:8)
Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:6)
It tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, atque opere in medio defixa relinquit aratra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:15)
vos Tempe totidem tollite laudibus natalemque, mares, Delon Apollinis insignemque pharetra fraternaque umerum lyra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 213)
at vos seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat indomita cervice feros, ubicumque locorum vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 319)
Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus ruris amatores, hac in re scilicet una multum dissimiles, at cetera paene gemelli fraternis animis (quidquid negat alter, et alter) adnuimus pariter vetuli notique columbi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 101)

SEARCH

MENU NAVIGATION