라틴어 문장 검색

In quae fere delicati et felices incidunt ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 54:3)
inter hos morosum ponas licet, delicatum iracundiae genus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:2)
Vultus illam securior, vox clarior, sermo liberior, cultus delicatior, advocatio ambitiosior, favor popularis exasperant ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:3)
non feres a suspicioso timeri, a pertinace vinci, a delicato fastidiri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:4)
Facient quidem nos delicatos et in malam consuetudinem inducent nihil contra voluntatem audiendi, sed proderit vitio suo intervallum et quietem dare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:2)
mollius delicatiusque tractetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 56:3)
Cum tam delicatus fueris, tonitrua audienda sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:4)
" At iniquum est virum bonum debilitari aut configi aut alligari, malos integris corporibus solutos ac delicatos incedere.
(세네카, De Providentia, book 1 56:1)
" Iam delicata fastidio sunt :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:3)
Pone in instrumentis splendentibus et delicato apparatu;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 129:9)
Fac me victorem universarum gentium, delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solis ortu vehat, iura reges nationum petant a me;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 132:2)
uelut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub diuo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, uix se inuenient;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 13:6)
Delicatus diues, qui amare etiam inter naufragia potest.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.43)
Non ambulabis, inquid, eadem uia, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.11)
his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.62)

SEARCH

MENU NAVIGATION