라틴어 문장 검색

quum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec optime praesagisse fateantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 1:3)
in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique quantus in hac ipsa metus sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 7:4)
Atque ipse quartusdecimus par est, in quo esse magnam vim antiqui fatebantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 13:3)
nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra dixi, melius curatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 22:3)
fateor, Stilicho, non parva poposci, sed certe mereor princeps, hoc principe natus qui sibi te generum fraterna prole revinxit, cui Mariam debes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:17)
plus iam, plus domino cuncti debere fatemur, quod gener est, invicte, tuus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:215)
te magis, ah demens, veterem si respicis artem, conciliare decet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:170)
pridem tolerare fatemur hoc genus, Arsacio postquam se regia fastu sustulit et nostros corrupit Parthia mores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:252)
eunuchi iugulum primus secuisse fateris;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:29)
quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:4)
Omnes supplicio dignos letoque fatentur, qui se tradiderint famulis Stilichone relicto.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:292)
victum fatetur Delos Apollinem;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:5)
cum divus abirem, res incompositas (fateor) tumidasque reliqui.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:192)
tunc ipse paterna successit pietate mihi tenerumque rudemque fovit et in veros eduxit principis annos, Rufinumque tibi, quem tu tremuisse fateris, depulit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:197)
qualem Stilicho deiecerit hostem, Thraces et Haemonii poterunt Moesique fateri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION