라틴어 문장 검색

Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae35)
Lanuvi in aede intus Sospitae Iunonis corvos nidum fecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 131:2)
isdem ferme diebus Anagniae terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aves ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 52:1)
ad hirundininum nidum visa est simia ascensionem ut faceret admolirier * * * neque eas eripere quibat inde.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 14)
quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia, quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis, quod ego in somnis somniavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 4121)
Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes de luto et virgulis facere loca, quae subirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장5)
Est enim jam in hoc corpore nidus pudicitiae, in quo erat nidus irrationabilis concupiscentiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:27)
nidisque loquacibus escas ordo est 'escasque <nidis loquacibus legens>'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4751)
depascitur ut supra diximus et 'pasco' et 'pascor' unius significationis sunt, ut atque artus depascitur arida febris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2152)

SEARCH

MENU NAVIGATION