라틴어 문장 검색

Ut enim in fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et congruens, sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus ut sonis moderata ratione civitas consensu August.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:5)
Hic est, inquit, ille, qui intervallis disiunctus inparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 2:3)
Illi autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 2:7)
'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel dormientibus vel furiosis videntur non inquam veri simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non internoscat vera illa visa sint anne falsa, sed ut in is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset intestinum et oblatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 65:1)
quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit inter perspicua et inania?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:4)
et simul tibi in mentem veniat facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 1:19)
quorum satis arguta multa, sed ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:2)
distincta alios et interpuncta intervalla, morae respirationesque delectant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:2)
sed argumento magis distincto & latius cogente sic evincitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 48:2)
Globus igitur homogeneus & perfectus non retinet motus plures distinctos, sed impressos omnes componit & ad unum reducit, & quatenus in se est, gyratur semper motu simplici & uniformi circa axem unicum inclinatione semper invariabili datum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 74:22)
& e regione puncti illius collocavi Regulam in digitos distinctam, quorum ope notarem longitudines arcuum a Pendulo descriptas.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 78:4)
undarum singularum partes altissimae, vallibus totidem intermediis ab invicem distinctae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 9:4)
Lux Fixarum & Planetarum distinctè ad nos transmissa demonstrat medium coeleste nulla vi refractiva pollere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:15)
Interdum subducta foro det pagina cursum et furtiva sonet celeri distincta meatu;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:6)
nihil est enim illo vitae genere distinctius.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION