라틴어 문장 검색

inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis sequentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 443:1)
qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati quae hostes essent passi, precibus infimis petiere ut satis ducerent Romani victoriam quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent, ne vinci etiam se ab ignavissimis populis sinerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 21:2)
quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 395:1)
et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat, vocato extemplo senatu, cum maxime conquereretur apud patres vim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam lictorum summoventium auditur, et ipse infensus aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 462:1)
habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque.- cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, dicitur A. Calavius,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 87:1)
in vico Longo, ubi habitabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit, aramque ibi posuit et convocatis plebeiis matronis conquesta iniuriam patriciarum hanc ego aram inquit Pudicitiae Plebeiae dedico vosque hortor, ut quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 313:1)
interfectis iis et multitudine ad contionem vocata, inopiam quaeque ipsi inter se fremere occulti soliti erant conquesti, quamquam tot mala urgerent, negarunt fortunam accusandam esse, quod in ipsorum esset potestate quamdiu ea paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 423:1)
inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem Capuae retinendae deploratam apud Poenos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 158:1)
talia conquestos cum excedere ex templo, ut de postulatis eorum patres consuli possent, Laevinus iussisset, maneant immo inquit Marcellus ut coram iis respondeam, quando ea condicione pro vobis, patres conscripti, bella gerimus ut victos armis accusatores habeamus, duae captae hoc anno urbes, Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusae habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 434:1)
legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
a Mandonio evocati in concilium conquestique ibi clades suas increpitis auctoribus belli legatos mittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam censuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 47:1)
simili crudelitate et in Locrensium principes est usus quos ad conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 134:1)
orare uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 223:2)
deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 435:1)
deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 335:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION