라틴어 문장 검색

quae autem his temporibus scripsi *̓αριστοτέλειον morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit principatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:6)
sic enim intellexi, nihil aliud esse quod dubitationem adferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur ne tu illud beneficium omnino non putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 4:6)
de illo autem, quem penes est omnis potestas, nihil video quod timeam, nisi quod omnia sunt incerta, cum a iure discessum est, nec praestari quicquam potest quale futurum sit, quod positum est in alterius voluntate, ne dicam libidine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 3:1)
duae partes esse in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter suspicionem caedis putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:1)
qui autem me deposcere videbantur, in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum curamque minuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:2)
qui cum statuisset, nisi per vos me reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitae et mortis deposcere, tamen numquam nec magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela pertimuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 1:3)
Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:7)
hi centum dies penes accusatorem cum fuissent ab eo ipso accusatore producti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 3:10)
hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:6)
sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed etiam iuvat universam rem publicam, cur aut discere turpe est quod scire honestum est aut quod posse pulcherrimum est id non gloriosum est docere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 3:4)
Unde cum vis KL in Syzygiis sit quasi duplo major quam vis LM in quadraturis, excessus in tota revolutione erit penes vim KL, transferetq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 59:12)
hic ego centenas ausim deposcere fauces, ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent quod latet arcana non enarrabile fibra.
(페르시우스, 풍자, satire 510)
" ab hoc epigrammate | coepit poetarum esse mentio diuque summa carminis penes Mopsum Thracem memorata est done Trimalchio Rogo inquit "magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:5)
Unde et Petronius Arbiter ait tot regum manubiae penes fugitivum repertae
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XII*3)
Nam nec me timide uti decet eo quod oblatum est, nec te gravari quod depoposcisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION