라틴어 문장 검색

Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 4:2)
itaque rex cum una ala obequitare peditibus coepit discordiae auctores, quos tueri ipse debebat, instinctu Perdiccae ad supplicia deposcens, minabaturque omnes turmas cum elephantis inducturum se in recusantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 18:1)
sed non sponte feror, nec nunc mihi iungere montes mens tamen aut summo deposcere fulmen Olympo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 213:1)
et Persen simul et Minyas deposcimus hostes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 668:1)
Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris accidere a nostro, Calve, dolore potest, quo desiderio veteres renovamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 961)
Sic igitur in presentibus et futuris exultans, ad Auguste clementiam sine ulla hesitatione recurro, et suppliciter tempestiva deposco quatenus me sub umbra tutissima vestri Culminis taliter collocare dignemini, ut cuiusque sinistrationis ab estu sim semper et videar esse secura.
(단테 알리기에리, Epistolae 66:3)
3. Ergo ad audientiam vestre Sublimitatis exorans et suppliciter precor et devote deposco quatenus mentis oculis intueri dignemini prelibate interdum fidei puritatem. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 70:1)
Ad illarum vero significata responsio, etsi non erit qualem forsan pusillanimitas appeteret aliquorum, ut suo examine vestri consilii ante iudicium ventiletur, affectuose deposco.
(단테 알리기에리, Epistolae 85:3)
Cuius gloria renovatur in sexto Poete nostri de ipso canentis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 16:3)
1. Dispudet, heu, nunc humani generis ignominiam renovare!
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 41:1)
Quamvis, enim, eos honore afficere solenne non esset, quorum vita in generis humani commodis promovendis insumpta fuit, Washingtonii, tamen, res gestae tantae extiterunt, ut populus universus Americanus, doloris indicium, qui tam late patet, deposcere suo jure debet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.22)
numquid ego a temagno prognatum deposco consule cunnum velatumque stola, mea cum conferbuit ira?
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장38)
Quotienscumque nitor in verba prorumpere et super tumulum eius epitaphii huius flores spargere, totiens conplentur oculi et renovato dolore totus in funere sum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:12)
haec data poena diu viventibus, ut renovata semper clade domus multis in luctibus inque perpetuo maerore et nigra veste senescant.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X102)
Aristobolum, quia renovabat imperium, in catenas dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION