라틴어 문장 검색

illis quoque, quas aliqua depravavit causa, adminicula, quibus derigantur, applicant;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:4)
Quid, quod novis verbis nec ex vulgari et cotidiana sumptis adlocutione opus erat homini ad consolandos suos ex ipso rogo caput adlevanti ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 4:2)
In hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo allevans nos subitis incrementis, modo maioribus damnis deferens assidueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum illidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 52:2)
Attolle te et, quotiens lacrimae suboriuntur oculis tuis, totiens illos in Caesarem derige ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:3)
Talis per omnem vitam fuit, qualis in funere, non dico non ausa consurgere, sed adlevari recusans, secundam orbitatem iudicans lacrimas amittere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:3)
Imperfectis enim et adhuc ad publicum se iudicium derigentibus hoc proponendum est inter iniurias ipsos contumeliasque debere versari;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:2)
Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:2)
Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum civitate, qui cum vidisset fodientem et altius rastrum adlevantem, lassum se fieri questus vetuit illum opus in conspectu suo facere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 133:1)
Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 145:1)
Bibit deinde liberalius quam alias capacioribus scyphis et iam gravis ac vinolentus obiurgatoris sui filium procedere ultra limen iubet adlevataque super caput sinistra manu stare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 89:1)
Quid, quod secedere ad optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad quod vitam derigamus, licet ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:4)
Nonne nunc quoque, etiam si parum sentitis, turbo quidam animos vestros rotat et involvit, fugientes petentesque eadem et nunc in sublime adlevatos nunc in infima adlisos ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:4)
vivamus, artus alleva afflictos solo, Theseu, parentis, dextra contactus pios scelerata refugit, Hanc manum amplector libens, hac nisus »ibo, pectori hanc aegro admovens pellam dolores, Quem locum profugus petam?
(세네카, Hercules Furens 20:4)
lumina huc tumida alleva, ingrate Iason, coniugem agnoscis tuam?
(세네카, 메데아 15:34)
assurge, alleva
(세네카, Troades 977:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION