라틴어 문장 검색

Nec mirum si noctis tenebras habebat, qui Christum deserebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:28)
Cain admonitione spreta insolentiam et crimen auget.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 1:1)
Nihil enim gravius quam errantem a Deo deseri, ut se revocare non possit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:8)
ita cum Deus deserit hominem, ingruit diabolus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:12)
nec in eo aut operatoris providentia deseritur, aut substantiae humanae fragilitas redarguitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:4)
Quam autem sit pulchrum, exigua haec spernentem et minima, ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:2)
erat enim cautius observandum, ut appetitus opportunitati obtemperarent, nec praecurrentes eam nec deserentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 26:2)
Post quae ita completa, Constantius ut iam caelo contiguus, casibusque imperaturus humanis, magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse spernendo proiciendoque id genus parum callentes, ut Croesum legimus ideo regno suo Solonem expulisse praecipitem, quia blandiri nesciebat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 37:1)
difficilis ad pavorem, recta tetendit, adeo ut eum obsequentium pars desereret, licet in periculum festinantem abruptum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 3:2)
Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus habent et Aventicum, desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam, ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 12:2)
sed ille spretis qui prohibebant, perrupit intrepidus, ingressusque consistorium, ore et pectore libero docuit gesta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 7:3)
Nam fugituros procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero indiscretus, si hoc pensatione moderata fiat et cauta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 33:2)
Collisis quidam capitibus, vel umeris praesectis aut cruribus, inter vitae mortisque confinia, aliorum adiumenta paria perferentium implorantes, cum obtestatione magna deserebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 7:2)
Incitante itaque fervore certaminum, fructuque vincendi, consurrectum est in perniciem eorum qui deseruerant proelia, vel in tuguriis latitantes occultabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 13:1)
Reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis, et auxiliarii milites semper munia spernentes huius modi, ad obsequendi sedulitatem Iuliani blanditiis deflexi, quinquagenarias longioresque materias vexere cervicibus ingravate, et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION