라틴어 문장 검색

Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:3)
Erit autem illic etiam antequam hac custodia exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas emicuerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 12:3)
illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:2)
Iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore solventur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 55:4)
An contra omnia despecta foedaque et turpia, ipsoque eo timentur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 58:6)
vide hos eosdem in suggestu rosae despectantis popinam suam, aures vocum sono, spectaculis oculos, saporibus palatum suum delectantes;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:2)
sensere terrae Zalacum feroces et quos vicinus Boreas ferit arva mutantes quasque Maeotis alluit gentes frigido fluctu quasque despectat vertice summo sidus Arcadium geminumque plaustrum.
(세네카, 오이디푸스 6:40)
Disiecta genitor membra laceri corporis in ordinem dispone et errantes loco restitue partes:
(세네카, 파이드라 17:33)
disicite passim moenia, in planum date,
(세네카, Phoenissae 348:1)
despectat alte quercus et vincit nemus.
(세네카, Thyestes 670:1)
ossa disiecta et gravi elisa casu;
(세네카, Troades 1142:1)
ossa fluctibus spargi sinam disiecta vastis?
(세네카, Troades 669:1)
pars poplite secto mortis ad invidiam vivit, partemque cerebri hic galeae cum parte rapit, fortique lacerto disicit ancipiti miserabile sinciput ense.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 176)
"utque satis sibimet numerosa coisse nobilitas visa est, quam saxa nivalia Cotti despectant, variis nec non quam partibus ambit Tyrrheni Rhenique liquor, vel longa Pyrenei quam iuga ab Hispano seclusam iure cohercent, aggreditur nimio curarum pondere tristem gaudens turba virum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 226)
quod ubi viderunt sanctus Patiens et sanctus Euphronius, qui rigorem firmitatemque sententiae sanioris praeter odium gratiamque primi tenebant, consilio cum coepiscopis prius clam communicato quam palam prodito strepituque despecto turbae furentis iunctis 1 repente manibus arreptum nihilque tum minus quam quae agebantur optantem suspicantemque sanctum Iohannem, virum honestate humanitate mansuetudine insignem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION