라틴어 문장 검색

Sed quamvis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia vel valentior est vel infirmior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장16)
Neque vero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장32)
19. Neque haec sola discrimina sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 19장1)
Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장10)
reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi vel hoc vel illo modo possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장25)
At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si vires habet, loco lucido;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장27)
deinde ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si victa ars malo fuerit, vel ignorasse vel fefellisse videatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장20)
Verum tamen quia quaedam vicina sunt, interestque vulnus in summa parte sit an penitus penetraverit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus vel spes vel desperatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장50)
si retuso et gravi, nullum in figura discrimen est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장248)
Sed non omni modo res ea desperationem habet, ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장29)
quod primum discrimen est nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non iniciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장232)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli (V.26.2). Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장3)
nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장44)
in cuius colore nullum discrimen est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장58)
Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex quibus contentus uno ero.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION