라틴어 문장 검색

Etenim opes despiciunt qui desperant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:3)
Praeterea in potentiores suspiciones et zelotypiam versus eos extinguit, veluti homines quos tuto despicere liceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:12)
Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi.
(불가타 성경, 집회서, 1장33)
Non concupiscas multitudinem filiorum infidelium et iniquorum.
(불가타 성경, 집회서, 15장22)
Ne incidas in mulieris speciem et non concupiscas mulieris opes.
(불가타 성경, 집회서, 25장28)
In convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius;
(불가타 성경, 집회서, 31장41)
Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
(불가타 성경, 미카서, 2장2)
Et tu ergo inebriaberis, eris despecta; et tu quaeres refugium ab inimico.
(불가타 성경, 나훔서, 3장11)
Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장10)
Et dicitis: "Quantus labor!", et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장13)
dixitque ad populum: " Non concupiscatis spolia, quia bellum contra nos est,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장17)
Et vituperavit eum, propterea quod concupisceret regnum eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장11)
et fortiter ait: " E caelo ista possideo et propter illius leges haec ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero ",
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장11)
sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장23)
Qui uero solum posse desiderat profligat opes, despicit uoluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION