라틴어 문장 검색

neque hunc meum sermonem sic accipi volo, tamquam eos, quibus natura sua oratorium ingenium denegavit, deterream a carminibus, si modo in hac studiorum parte oblectare otium et nomen inserere possunt famae.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 3:1)
nam et ego et Secundus exsequemur eas partis, quas intellexerimus te non tam omisisse quam nobis reliquisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 3:2)
cetera domus officia uxor ac liberi exequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:4)
omnia scire, non omnia exsequi.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:1)
is quo magis vacuus quietis castris iussa exequeretur, vehicula cohortis incipiente nocte onerari aperto armamentario iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장4)
miles alacer, qui tamen iussa ducum interpretari quam exequi mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장4)
et mirum dictu, a paucioribus Othonianis quo minus in vallum inpingerentur, Italicae legionis virtute deterriti sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장6)
Ipse Vitellius a ponte Mulvio insigni equo, paludatus accinctusque, senatum et populum ante se agens, quo minus ut captam urbem ingrederetur, amicorum consilio deterritus, sumpta praetexta et composito agmine incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장1)
mox, quod in perditis rebus accidit, omnes praecipere, nemo exequi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장4)
deterruit plerosque provinciarum aemulatio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장4)
nec deterruere ea munimenta Romanum ducem quo minus peditem perrumpere iuberet, equitum aciem in collem erigeret, spreto hoste, quem temere collectum haud ita loco iuvari ut non plus suis in virtute foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장11)
diremit consiliorum diversitatem adprobata Tutoris sententia Classicus, statimque exequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장16)
igitur Vespasianus cuncta fortunae suae patere ratus nec quicquam ultra incredibile, laeto ipse vultu, erecta quae adstabat multitudine, iussa exequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장13)
sane Cerialis parum temporis ad exequenda imperia dabat, subitus consiliis set eventu clarus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장10)
quo factum est ut et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis regia adventaret, incensis operibus, quae statuerat, cum totidem navibus atque erat profectus Athenas magna cum offensione civium suorum rediret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION