-
Eius milites, quod ab opere integris munitionibus vacabant, alii lignandi pabulandique causa longius progrediebantur, alii, quod subito consilium profectionis ceperant magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta, ad haec repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum, depositis in contubernio armis, vallum relinquebant.
- (카이사르, 내란기, 3권 76:3)
-
Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, quam [in] partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam devenit.
- (카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장1)
-
Quam quisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
- (카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장6)
-
missas legationes ab non nullis civitatibus ad Germanos invitatosque eos uti ab Rheno discederent: omnia quae postulassent ab se fore parata.
- (카이사르, 갈리아 전기, 4권, 6장3)
-
Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo loco constituunt,
- (카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장1)
-
Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt.
- (카이사르, 갈리아 전기, 6권, 35장7)
-
Explorato hostium consilio nostri ad proeliandum animo atque armis parati, cum subsequentibus legionibus nullam dimicationem recusarent, turmatim in eum locum devenerunt.
- (카이사르, 갈리아 전기, 8권, 19장2)
-
cum interim nulla calamitate victus Correus excedere proelio silvasque petere aut invitantibus nostris ad deditionem potuit adduci, quin fortissime proeliando compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victores in se tela conicere.
- (카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장8)
-
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)
-
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
- (클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
-
devenere locum, Cereris quo tecta nitebant Cyclopum firmata manu:
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:125)
-
huc post emeritam mortalia saecula vitam deveniunt.
- (클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:279)
-
insultant omnes profugo pacataque laetum invitant ad prata pecus;
- (클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:83)
-
egregios invitant praemia mores.
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:58)
-
Talibus invitat donis dextraque gerendum diva simul porrexit ebur;
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:190)