라틴어 문장 검색

Quid est astutius, haec vel credidisse vel finxisse de insontibus, an etiam de noxiis credere noluisse?
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:2)
fatetur insontem, qui dudum noxium loquebatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:21)
Caveto omnes suspiciones et, quid- quid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:37)
quid vis rursus ingerere, quod tibi noxium fuit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:3)
Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis praecipueque Galenus in libris, quorum titulus est περι` ὑγιεινῶν, puerorum et iuvenum ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere, sicut e contrario senibus, qui pituita laborent et frigore, calidos cibos et vetera vina prodesse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:14)
Deinde in ipsis cibis calida quaeque devita;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:3)
Cantor pellatur ut noxius;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:3)
Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:12)
dimisit illius et illius criminis noxium;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:16)
ab aliis enim nota calcari, ab aliis ignota appeti, illos vitare paenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt, hos carnis inlecebris et dulci titillatione corporis blandientis, dum mella putant venena noxia reperire;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:10)
Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidae infestiores, novissime quae iam ab invalidis et avide hauriebantur noxiae etiam dulces fuere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 8:1)
certe equidem finis vitae mortalibus adstat nec devitari letum pote, quin obeamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:2)
Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est devitandas, censuerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:1)
Unde et Apollinem, id est solem, modo sospitalem modo pestem significantibus cognominibus adoramus, cum tamen pestis quae ab eo noxiis inmittitur aperte hunc deum bonis propugnare significet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 23:1)
in qua Medeam describit maleficas herbas secantem, sed aversam, ne vi noxii odoris ipsa interficeretur, et sucum quidem herbarum in cados aeneos refundentem, ipsas autem herbas aeneis falcibus execantem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION