라틴어 문장 검색

etiamsi actio est, lex quae de seruato loquitur ad personas tantum extraneas pertinet, ad filium et ad patrem non magis quam ad seruum et ad dominum, libertum et patronum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.12)
Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 3:1)
Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 6:3)
Et unde extraneis notitia, cum semper etiam piae initiationes arceant profanos et arbitris caveant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 7:1)
Imprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 17:1)
Peregrinos enim deos non putem extraneae genti magis fautum voluisse quam suae, et patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati sepultique sunt, transfretanis dedisse, viderit Cybele, si urbem Romanam ut memoriam Troiam generis adamavit, vernaculi sui scilicet adversus Achivorum arma protecti, si ad ultores transire prospexit, quos sciebat Graeciam Phrygiae debellatricem subacturos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 3:3)
Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 1:4)
Cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis eius ore nostro contestamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 1:2)
Quid erit summum atque praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli eius censeantur, quam idololatria?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:1)
Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:3)
Aliena est tibi religio, quam tot diaboli spiritus occupaverunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:5)
Erichthonius, Minervae et Vulcani filius, et quidem de caduca in terram libidine, portentum est daemonicum, immo diabolus ipse, non coluber.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:8)
Idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasces, quod vittae, quod coronae, quod denique contiones et edicta et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine imitatione daemonum non sunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 3:1)
Sed puto, [autem] etiam vanitas extranea est nobis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:10)
Sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum dei est, saecularia autem diaboli.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION