라틴어 문장 검색

videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis ad tertium miliarium consedisset eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:1)
is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset - cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse - , is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:1)
mucius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albucium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:1)
qui quidem in tribunatu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:3)
Gracchi privatus in libertatem rem publicam vindicavit, Q. Scaevola augure, qui peritissimus iuris idemque percomis est habitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 2:7)
dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis venerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 4:2)
Ergo ille a Crasso consule et Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules floruit, nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere consules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장4)
Quodsi iam sint id, quod summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:6)
itaque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic vos de pagis omnibus colligitis bonos illos quidem viros, sed certe non pereruditos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 16:9)
rectius enim appellabitur rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius magister populi - is enim est dictator - quam Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus, qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa transire voluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:3)
regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:13)
Ergo, inquit, tibi Q. Metellus, qui tris filios consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem, quartum autem praetorem, eosque salvos reliquit et tris filias nuptas, cum ipse consul, censor, etiam augur fuisset triumphasset, ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate hostium vigiliis et inedia necatus est, Regulus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 109:1)
Mucio Scaevola augure 4 18sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)15)
familiaris Panaetii 130 10 evertit Karthaginem 191 4. - 42 156 23 L. Cornelius Sulla Felix (dictator a. 82 - 79) 119 3sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)118)
Croesus, rex Lydiae 72 11 106 19 119 15 132 25 133 24 Cumanum Ciceronis praedium6 25 curia Hostilia 156 21 nova, i. e.a L. Sulla dictatore amplificata 156 22 M'. Curius Dentatus (consula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)120)

SEARCH

MENU NAVIGATION