라틴어 문장 검색

ut Alfenus vafer omni abiecto instrumento artis clausaque taberna sutor erat:
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장76)
Haec sunt duo seraphin ter glorificantia Trinitatem et in thesauro ecclesiae condita, unde et forcipe utriusque instrumenti ardens carbo conprehensus purgat labia peccatoris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:11)
Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facultate perfusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:3)
Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:5)
quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:3)
Sed quis neget indomitam apud illos et, ut ait Caecilius, vallatam gulam fuisse, qui ex tam longinquo mari instrumenta luxuriae conpararent?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 9:1)
Longum fiat, si enumerare velim quot instrumenta gulae inter illos vel ingenio excogitata sint vel studio confecta.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 1:1)
Quid porro tumulis opus est, aut ulla requiris Instrumenta, dolor ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:36)
temere omnia saevi Instrumenta rapit belli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:58)
et bene addidit post 'arma' 'virum', quia arma possunt et aliarum artium instrumenta dici, ut Cerealiaque arma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 113)
arma enim dicuntur cunctarum artium instrumenta, ut Cerealiaque arma, item colligere arma iubet et alio loco dicendum et quae sint duris agrestibus arma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1192)
cerealiaque arma] 'arma' enim generaliter omnium rerum instrumenta dicuntur, ubi reponuntur armaria dicta sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1775)
omnis enim ars materia inventa circa quam versetur, ferramenta vasa instrumentum armamentaque primum comparat, per quae opera sua efficere possit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1777)
arma modo fraudes vel dolos, nam arma sunt instrumenta cuiuslibet rei:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 994)
nam constat, primam noctem fuisse, cuius instrumentum est luna, id est Diana;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7321)

SEARCH

MENU NAVIGATION