-
O mare, o litus, verum secretumque μουσεῖον, quam multa invenitis, quam multa dictatis!
- (소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 6:3)
-
Multum postea de impulsoribus sis, praecipue de Regulo questus est, qui se in sententia quam ipse dictaverat deseruisset.
- (소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 22:4)
-
Et habebit, si modo ut coepit, aliena testamenta, quod est improbissimum genus falsi, ipsis quorum sunt illa dictaverit.
- (소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 14:1)
-
interim audit legentem remissius aliquid et dulcius.
- (소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 8:5)
-
nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat -.
- (소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 14:3)
-
quae tibi existimo tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt.
- (소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 1:5)
-
Neque enim verebar ne laboriosum esset legenti tibi, quod visenti non fuisset, praesertim cum interquiescere, si liberet, depositaque epistula quasi residere saepius posses.
- (소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 41:2)
-
Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes figuras ut deprenderat oculis dictaret enotaretque.
- (소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 10:1)
-
Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex Hispania venerat, ut me et matrem sedentes, me vero etiam legentem videt, illius patientiam securitatem meam corripit.
- (소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:3)
-
simul quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt.
- (소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 2:3)
-
Altera epistula nuntias multa te nunc dictare nunc scribere, quibus nos tibi repraesentes.
- (소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 3:1)
-
agerem magis si me illa ipsa, quae scribis aut dictas, legere voluisses.
- (소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 3:3)
-
Ipse nescio, quid illo legente interim faciam, sedeam defixus et mutus et similis otioso an, ut quidam, quae pronuntiabit, murmure oculis manu prosequar.
- (소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 34 2:2)
-
Ubi hora quarta vel quinta - neque enim certum dimensumque tempus -, ut dies suasit, in xystum me vel cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto.
- (소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:1)
-
Nihil, nisi quod meridianus somnus eximitur multumque de nocte vel ante vel post diem sumitur, et, si agendi necessitas instat, quae frequens hieme, non iam comoedo vel lyristae post cenam locus, sed illa, quae dictavi, identidem retractantur, ac simul memoriae frequenti emendatione proficitur.
- (소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 2:1)