라틴어 문장 검색

Videtis certe multos praecisos a radice Christianae societatis, quae per sedes apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis sub Christiano nomine quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus;
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 3:8)
Nam caput, inquit, et os coperimento personae tectum undique unaque tantum vocis emittendae via pervium, quoniam non vaga neque diffusa est, set in unum tantummodo exitum collectam coactamque vocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 3:1)
Eas tunicas Graeco vocabulo nostri chiridotas "appellaverunt feminisque solis vestem longe lateque diffusam non indecere existimaverunt ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 3:1)
Quod pudor sanguinem ad extera diffundit, timor vero contrahit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VI 1:1)
Hoc ego Athenis cum Tauro nostro legissem percontatusque essem quid de ratione ista reddita sentiret, Dixit quidem, inquit, probe et vere quid accideret diffuso sanguine aut contracto, sed cur ita fieret non dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VI 3:1)
Adhuc enim quaeri potest quam ob causam pudor sanguinem diffundat, timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita definiatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VI 4:1)
Hoc ei prius in more fuerat, verum nunc, praeterquam quod erat aetate provectior minusque periculorum appetens propter diutinam fruitionem regni, tempus eius generis fuit ut varia periculorum facies, diversae naturae, et a partibus diversis, eum in hoc consilium adduceret ad vires suas unitas conservandas in sede et centro regni, secundum vetus illud Indorum emblema in rebus tam tumidis, manum in medium vesicae imponere, ut neutrum latus insurgeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:11)
Atque insuper cum tantus sit particularium numerus et quasi exercitus, isque ita sparsus et diffusus, ut intellectum disgreget et confundat, de velitationibus et levibus motibus et transcursibus intellectus non bene sperandum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:1)
Manifestum est enim, quoad radios opticos, prout fabricatur speculum in densitate inaequali respectu medii et laterum, ita apparere simulachra magis diffusa aut magis contracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:4)
Ostenditur etiam in omni liquore fervente, qui manifesto intumescit, insurgit, et emittit bullas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 226:1)
Rursus ex hoc ipso admonitus intellectus non aegre insurgit ad axioma quoddam altius et nobilius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:7)
Itaque ab hoc initio facile insurgit intellectus, repudiata heterogenia essentiali, ad inquirendum quae sint differentiae illae quae revera reperiuntur inter calorem solis et ignis, ex quibus fit ut eorum operationes sint tam dissimiles, utcunque illi ipsi participent ex natura communi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:9)
Neque enim calor diffundit se in calefaciendo per communicationem primi caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:14)
non adversus Augusti acerrimam mentem, nec adversus Tiberii cautissimam senectutem insurgimus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:5)
Inest ingenio humano motus quidam arcanus et tacita inclinatio in amorem aliorem, qui si non insumatur in unum vel paucos, naturaliter se diffundit in plures, atque homines reddit humanos et charitativos, quemadmodum videre licet nonnunquam in monachis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION