라틴어 문장 검색

sed me hercule et tum rem publicam lugebam, quae non solum suis erga me sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi vita mea carior, et hoc tempore, quamquam me non ratio solum consolatur, quae plurimum debet valere, sed etiam dies, quae stultis quoque mederi solet, tamen doleo ita rem communem esse dilapsam ut ne spes quidem melius aliquando fore relinquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 28 3:1)
neque enim ortum esse umquam mundum, quod nulla tuerit novo oonsilio inito tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum undique aptum ut nulla vis tantos queat motus mutationemque moliri, nulla senectus diuturnitate temporum existere ut hic ornatus umquam dilapsus occidat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 160:3)
Horum igitur aliquid . . . animus, ne tam vegeta mens aut in corde cerebrove aut in Empedocleo sanguine demersa iaceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:2)
Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:4)
sed stupet hic vitio et fibris increvit opimum pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto demersus summa rursus non bullit in unda.
(페르시우스, 풍자, satire 327)
At nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:7)
Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:5)
Est locus exciso penitus demersus hiatu Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva, Cocyti perfusus aqua;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:4)
natat obrutus omnis Neptunus demersus aqua;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 3:5)
Sic rate demersa fulvum deponderat aurum, remorum levitas naufraga membra vehit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 7:3)
Illic demersas complorat navita puppes, hic pastor miti perluit amne pecus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:2)
verendum est ne dilabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 1:4)
Postquam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comitem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 10:2)
neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat, cunctaque laetitiae plena triumphus habet, dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, dum gaudes, patriae magne ducisque pater, dum sibi gratatur populus, totamque per urbem omnis odoratis ignibus ara calet, dum faciles aditus praebet venerabile templum, sperandum est nostras posse valere preces, dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras, coeperunt sensus aut vigilare mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 329)
at mihi dilapsis inter nova gaudia curis excidit asperitas huius iniqua loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 49)

SEARCH

MENU NAVIGATION