라틴어 문장 검색

Idcirco ope nostra dilatatum est dominium Togatae gentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:8)
Delabitur inde Vulturnusque celer, nocturnaeque editor aurae Sarnus, et umbrosae Liris per regna Maricae Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni Culta Siler, nullasque vado qui Macra moratus Alnos, vicinae percurrit in aequora Lunae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:56)
dilataque longa Haesit nocte dies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:20)
Percurrit agili corpus arte tractatrix Manumque doctam spargit omnibus membris;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII5)
nos dicimus 'per undas labitur', illi dicebant 'perlabitur undas'. item 'per forum curro' et 'percurro forum'. notandum plane quod plerumque suum regit casum, plerumque ad ablativum transit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1474)
] 'lata' autem ideo, quia se angustiae Pontici oris illic dilatant, ut Sallustius dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3123)
alii fulmen dicunt aeris scissione ardentem rimam, quos alibi sequitur dicens ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1423)
filius vero eius, patriis non contentus imperiis, transiit ad Campaniam et multis populis subiugatis suum dilatavit imperium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7344)
dilata autem de singulari certamine quaestione quasi aliam orationem inchoat 'nunc ad te et tua' et reliqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 37811)
ingenti autem egit arte, ut potentiam nobis sui indicaret ingenii coartando lata et angustiora dilatando.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr11)
sane perite, quo- niam scit breve esse opus hoc de apibus et intra paucos versus posse consumi, usus est translationibus ad dilatandam materiam, dicens apes habere reges, praetoria, urbes et populos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 12)
Cotta, qui se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum, alia quidem quasi inculta et silvestri via ad eandem laudem pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:4)
sine qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dialecticam esse dilatatam putant, consequi non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:3)
dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae elo - quentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam, nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem quaestionem universi generis orationem traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 3:2)
Utrum igitur percurri omnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua omne certamen est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 36:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION