라틴어 문장 검색

denique in os salsi venit umor saepe saporis, cum mare versamur propter, dilutaque contra cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:12)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 1:3)
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho paucis, quod male accusatur, absolvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:2)
miti Baccho favos dilue, scilicet mitescere vinum dicens, cum mulsum coeperit fieri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:4)
Sed flatus quidem quasi aeque ponderosus in ima delabitur, aquae vero qualitas non solum ipsa non inpellit in insaniam, sed et, si qua vinalis fortitudo in homine resedit, hanc diluit et extinguit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 19:1)
Inesse autem aquam musto vel hinc docetur, quod, cum in vetustatem procedit, fit mensura minus sed acrius fortitudine, quia exhalata aqua qua molliebatur remanet vini sola natura cum fortitudine sua libera, nulla diluti humoris permixtione mollita.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 20:1)
Media igitur pars quantum a confinio summi utriusque tantum a noxa remota est quasi nec turbulenta nec diluta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 16:2)
Interponis aquam subinde, Rufe, Et si cogeris a sodale, raram Diluti bibis unciam Falerni.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI1)
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum, Pallida quam rubri diluit unda croci.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII2)
delubra delubrum dicitur quod uno tecto plura conplectitur numina, quia uno tecto diluitur, ut est Capitolium, in quo est Minerva, Iuppiter, Iuno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2252)
alii, ut Cincius, dicunt, delubrum esse locum ante templum, ubi aqua currit, a diluendo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2253)
alii delubrum dicunt templum ab eo quod nulli iunctum aedificio pluvia diluatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 22511)
'coquebant' vero macerabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3454)
cui tu lacte favos et miti dilue baccho cui tu liba de lacte, melle, vino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3441)

SEARCH

MENU NAVIGATION