라틴어 문장 검색

"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
"habeant te lustra tuusque Cithaeron;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권419)
Dinumerant in semetipsos mentis malae impetus, vel fato vel astris imputant;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 10:8)
in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrum palmas gloriare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:6)
Fauens ergo uotis regis antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis, in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse uidebantur hominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:3)
idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 451:2)
milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 451:3)
is censum primum egit, lustrum condidit, quo censa LXXX milia esse dicuntur, pomerium protulit, colles urbi adiecit Quirinalem, Viminalem, Aesquilinum, templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha41)
census deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 33:1)
lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 239:3)
idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 265:3)
pudere se numeri sui nequiquam aucti, si ea res aeque suo biennio iaceret ac toto superiore lustro iacuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 332:2)
priore lustro censa sunt civium capita viii milia DCCXIIII praeter orbos orbasque, sequenti cxvii milia ccxviiii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha4)
in eius locum M. Cornelius suffectus, quae res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 357:3)
nec id postea factum est, quoniam eo lustro a Gallis Roma capta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha8)

SEARCH

MENU NAVIGATION