라틴어 문장 검색

tu credis amorem, tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas, si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI141)
dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI215)
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII109)
quot libras in duce summo invenies?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X60)
clamore opus est, ut sentiat auris quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X93)
percurram citius quot villas possideat nunc quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X96)
numera, vix sunt totidem quot Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII12)
dicere vix possis quam multi talia plorent et quot venales iniuria fecerit agros Sed qui sermones, quam foedae bucina famae!
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV50)
quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas nec reperire figurarum tot nomina quot sunt principiis, unde haec oritur variantia rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:12)
Hic video excepto rege convivii tot vos esse quot Musae sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 12:3)
Unde putas adrogantissimum illud manasse proverbium quo iactatur totidem hostes nobis esse quot servos?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 13:3)
Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato idem pontifex calata, id est vocata, in Capitolium plebe iuxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 10:1)
Longum fiat, si enumerare velim quot instrumenta gulae inter illos vel ingenio excogitata sint vel studio confecta.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 1:1)
Sic enim diversas ficos diligentiae suae more dinumerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:2)
Quis fons, quis torrens, quod mare tot fluctibus quot hic verbis inundavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION