라틴어 문장 검색

inducta Afrani togata, quae Incendium inscribitur, concessumque ut scaenici ardentis domus supellectilem diriperent ac sibi haberent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 2:3)
clades Britannica, qua duo praecipua oppida magna ciuium sociorumque caede direpta sunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 1:3)
Gallias exercitibus diripiendas permittere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 1:4)
uerum clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota et pyxide ueneni;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 3:2)
indicia stirpis mansisse diu uiam Vitelliam ab Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia aduersus Aequiculos tutandam olim depoposcissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 1장 3:1)
Ingens auri argentique pondus, non belli, sed luxuriae apparatum, diripuerant milites, cumque plus raperent, quam capere possent, passim strata erant itinera vilioribus sarcinis, quas in conparatione meliorum avaritia contempserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 23:2)
Mazaeus quoque perculsis metum incussit mille equitibus ad diripienda hostis inpedimenta circumvehi iussis, ratus captivos quoque, qui simul adservabantur, rupturos vincula, cum suos adpropinquantes vidissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 6:1)
Interim Aretes Scytharum qui inpedimenta diripiebant, duce occiso gravius territis instabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 20:1)
Bactriani inpedimentis hostium direptis reversi ordines suos recuperare non poterant, plura simul abrupta a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors miscuerat, dimicabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 26:1)
Procedenti ei litterae redduntur a Tiridate, custode pecuniae regiae, indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius adventu diripere velle thesauros:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 3:1)
Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 20:1)
phalanx moenia oppidi circumire iussa et dato signo diripere urbem, proditorum receptaculum, ipsosque ad unum caedere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 38:1)
itaque captam urbem diripi iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 26:2)
Hi in paribus delictis eandem facinorum poenam veriti ad mercennariorum militum fidem confugerunt illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, se tutaturi aut pecunia, quanta poterat, coacta fuga salutem petiverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:4)
"ego cum Persis abeuntium terga tutabor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION