라틴어 문장 검색

eo quod mens nostra in qua est cognitio et disciplina, boni et mali recipit notionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:7)
Post quae liberalis Noe obedientia consideratur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 1:5)
cum excitant studia virtutum, disciplinae profectus est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:8)
Communis enim quaedam est bonitas sapientiae et liberalis et larga utilitatis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:6)
ut ex illo auctore omnium sumeretur disciplina operationis humanae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:10)
et bonae doctrina virtutis aut ad industriam provocat, et invitat ad praemium bonae sibi conscium disciplinae, aut gerendae poenitentiae, et sequendae conversationis cupiditatem injicit peccatori.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:14)
At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi compertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, jam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Judaeorum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:14)
iste quasi bonae fructus capiat et gratiam disciplinae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:3)
Omnis nam que improbus quoniam ipse devius disciplinae est, aliorum lapsus non solum pro sui erroris solatio accipit, quod consortes invenerit culpae:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:7)
id est, si tegantur bonis factis, et operiantur virtutum sequentibus disciplinis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:12)
Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam, ultra modum delatae dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens, et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus quam nobilem de, uerat institutus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 1:1)
quod a Macelli fundo, in Cappadocia posito, ad Asiam demigrarat, liberalium desiderio doctrinarum, et per Constantinopolim transeuntem viderat fratrem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 7:2)
Cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium clitellae bovi sunt impositae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 10:1)
Sub eisdem fere diebus, Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus, et Ciliciae fines ingressus, decessori suo principis litteras dedit, hortantis ut ad comitatum dignitate afficiendus superiore citius properaret, eo necessitatum articulo, quo etiam si apud Thulen moraretur Ursicinus, acciri eum magnitude rerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae veteris et longo usu bellandi artis Persicae scientissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 1:1)
Qua causa ne occuparentur itinera, celeri cursu praegressi, cum ad secundum lapidem venissemus, liberalis formae puerum torquatum, (ut coniectabamus) octennem, in aggeris medio vidimus heiulantem, ingenui cuiusdam filium (ut aiebat);
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION