라틴어 문장 검색

Tamen Marcio Philippo consule eam provinciam ingressus populus Romanus, exploratis diligenter accessibus per Ascurida paludem Perrhaebosque tumulos illa volucribus quoque, ut videbantur, invia accessit, regemque securum et nihil tale metuentem subita belli inruptione deprehendi Cuius tanta trepidatio fuit, ut pecuniam omnem in mare iusserit mergi ne
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 5:1)
Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 22:3)
An vero dubitandum non est, quin id dicas quod doctissimis procerum ceterisque nuper apud Vettium Praetextatum fuit et discurrens post inter reliquos grata vicissitudo variavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 5:1)
Est, qui, tauriferis ubi se Mevania campis Explicat, audaces ruere in certamina turmas Adferat, et, qua Nar Tiberino illabitur amni, Barbaricas saevi discurrere Caesaris alas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:44)
At Figulus, cui cura deos secretaque coeli Nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis Aequaret visu, numerisque moventibus astra, Aut hic errat, ait, nulla cum lege per aevum Mundus, et incerto discurrunt sidera motu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:1)
Infulaque in geminos discurrit candida postes, Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis Stat torus, et picto vestes discriminat auro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:18)
Continuus multis subitarum tractus aquarum, Aera non passus vacuis discurrere venis, Arctavit clausitque animam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:22)
Nullam maiore locuta est Ore ratem totum discurrens fama per orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:97)
feroxque, Non exploratis occulti viribus hostis, Curio nocturnum castris erumpere cogit Ignotisque equitem late discurrere campis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:9)
Haec fatus, totis discurrere castris Coeperat, infestoque ducem deposcere vultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:44)
vigiles Pompeii in pectore curae Nunc socias adeunt Romani foederis urbes, Et varias regum mentes, nunc invia mundi Arva super nimios soles Austrumque iacentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:34)
Si vos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra, Et sequerer duros aeterni Martis Alanos, Passus Achaemeniis late discurrere campis, In tutam trepidos numquam Babylona coegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:4)
Ambigua sed lege loci iacet invia sedes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:70)
Ad leges patriaeque ruentis amorem Per mediam Libyen veniant, atque invia tentent, Si quibus in nullo positum est evadere voto, Si quibus ire sat est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:33)
interque maritos Discurrens Aegypton habet, Romamque meretur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION