라틴어 문장 검색

In quibus quum multae venae discurrant, tenuiores quidem praecidi protinus possunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 3:2)
interque ea venae discurrunt, quas his alimentum subministrare, credibile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 1:7)
(sternere quippe toros vel caedere ligna culinae membra negant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:76)
quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis et pateant duro libera colla iugo, ceu constricta tamen servit patiensque laborum barbaricos docili concipit aure sonos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis2)
praetereunt subiecta ferae, torvique leones, quae stravisse calent, eadem prostrata relinquunt nec nisi bellantis gaudent cervice iuvenci nobiliore fame.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum30)
hic sternere Martem cogitat, hic Phoebi laceros divellere crines;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia26)
iam sidera cunctae liquimus et placidas inter discurrimus urbes.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:87)
silvam si caedere provocat usus, sumpta ne pudeat quercum stravisse bipenni.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:197)
sive quod obicibus discurrens ventus opertis offenso rimosa furit per saxa meatu, dum scrutatur iter, libertatemque reposcens putria multivagis populatur flatibus antra;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:82)
qualis Amazonidum peltis exultat aduncis pulchra cohors, quotiens Arcton populata virago Hippolyte niveas ducit post proelia turmas, seu flavos stravere Getas seu forte rigentem Thermodontiaca Tanaim fregere securi;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:33)
quantum non iaculum Parthi, non impetus Austri, non leve sollicitae mentis discurrit acumen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:102)
atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum verberat Idaeos torva cum matre leones, per mare, per terras avido discurrere luctu decretum, natae donec laetata repertae indicio tribuat fruges, currusque feratur nubibus ignotas populis sparsurus aristas et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:19)
nam tua cum Geticas stravisset dextra catervas, ulta ducis socii letum, parsque una maneret debilior facilisque capi, tunc impius ille proditor imperii coniuratusque Getarum distulit instantes eluso principe pugnas Hunorum laturus opem, quos adfore bello norat et invisis mox se coniungere castris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:165)
praecipiti stravissent omnia cursu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:101)
partitis inde catervis in varios docto discurritur ordine gyros, quos neque semiviri Gortynia recta iuvenci flumina nec crebro vincant Maeandria flexu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:273)

SEARCH

MENU NAVIGATION