라틴어 문장 검색

Haec vero quae optime cuncta fiunt ac disponuntur, consilium, alii Deum, alii naturam ipsam rerum, alii mentem seu animam mundi vocare consueverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:1)
Hoc et ille maximus Latinorum philosophorum Tullius diligenter intuitus, cum non solum optime factum, verum etiam optime disponi mundum conspiceret, providentia id potius agi quam fortuitu confirmans, tam suam in hoc, quam caeterorum rationem exposuit philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:1)
Quanta autem ratione cuncta in mundo fiant ac disponantur, maximus omnium philosophorum Plato diligenter attendens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:10)
Haec vero quae optime cuncta fiunt ac disponuntur, consilium, alii Deum, alii naturam ipsam rerum, alii mentem seu animam mundi vocare consueverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:1)
Facta autem sunt primitus, ut optime postea regerentur, et quae fiebant ut regerentur, ad regendum utique dum fierent, praeparabantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:11)
Ut ergo optime regerentur, facta optime dum fierent, ad regendum erant praeparanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:12)
Quomodo autem optime praepararentur dum fierent, ut facta postmodum optime regerentur, nisi summa invicem concordia, et ipsa sui creatione colligentur, ut eo amplius concorditer atque melius regantur, quanto concordius in ipsa eorum conditione naturae ipsorum sunt invicem colligatae?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:13)
Commendat itaque divinae gloriam excellentiae ipsa quoque ejus singularitas, quae operum quoque ipsius maxima est commendatio, tam in his faciendis, quam in eis disponendis atque regendis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:12)
Nam etsi non potest ambulare, tamen facere potest ut ambuletur, hoc est ut alius ambulet, cum ipse ad hoc sui creatione quemque aptum praeparet, et in ipso etiam actu ipsum conservet et sustentet, et hunc ille actum expleat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:18)
Velle itaque Deus duobus modis dicitur, aut secundum scilicet providentiae suae ordinationem, secundum quod scilicet aliquid disponit apud se ac deliberat statuitque in sua providentia, ut sic postmodum compleat, aut secundum consilii adhortationem vel approbationem qua unumquemque ad hoc admonet, quod per gratiam suam remunerare paratus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:44)
Hinc et illud est Augustini, cum omnia in mundo fieri vel disponi divina providentia convinceret, et nihil casu, nihil fortuitu evenire, sed omnia ex divino provenire consilio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:41)
"Tu autem Dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:27)
vel quia poterat tunc ei Pater exhibere legiones illas, per quas ab inimicis liberaretur, quod tunc minime oportebat, cum tunc ad patiendum opportune veniret, sicut antea praedictum fuerat, vel a Deo dispositum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:7)
Quod tamen male faciendi vel peccandi potestatem haberemus, non absque ratione haec a Deo nobis potestas concessa est, ut si comparatione nostrae infirmitatis ille gloriosior appareat, qui omnino peccare non potest, et cum a peccato cessamus, non hoc naturae nostrae, sed ejus adjutrici gratiae tribuamus, qui ad gloriam sui non solum bona, sed etiam mala disponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:5)
Unde non necesse est, ut, cum vox audibilis sit, hoc est apta ex se ad audiendum ab aliquo, aliquis sit jam aptus ad audiendum eam. Omnibus quippe hominibus surdis existentibus, vel prorsus etiam non existentibus vox quaelibet hujus naturae esset, ut se audibilem homini praeberet, nec quidquam in ea praeparandum esset, ut ad audiendum idonea esset, quamvis homo nondum existeret qui eam audire posset, vel ad eam audiendam aptus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION