라틴어 문장 검색

liquefacto tempora plumbo diffidit plumbum enim iactum nimio rotatu et aeris calore dissolvitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5851)
quod si occidentem attenderit, foedera nocua regionis eius regi significat, quae dicit per puellam conrogatam in nuptias posse dissolvi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27225)
turne in te suprema salus omnia quae supra Iuturna dixerat, oratio ista dissolvit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6531)
ita enim irati facere consue- runt, cum aut non potuerint aut noluerint obiecta dissolvere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 103)
namque hic Menalcas et amabat et metuebat, ne umquam posset amor ille dissolvi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1093)
subducere c. i. ex alto in campos dissolvi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 71)
nev puluere victa f. hypallage est pro 'ne victa fatiscat in pulverem', id est dissolvatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1802)
haud eqvidem credo proponit sibi quaestionem acerri- mam et de intima philosophia, quam tamen tota facilitate dissolvit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4151)
scilicet huc reddi d. a. r. r. sine dubio etiam cuncta dissolvi et redire rursus in originem suam necesse est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2251)
"Itaque cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamvis incerta sit vel ratio vel origo, maneat tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam vetustam, tam utilem, tam salubrem dissolvere aut infirmare nitatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:1)
nam si utilitas conglutinaret amicitias, eadem commutata dissolveret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:6)
Unum genus est eorum, qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent, quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 18:1)
Illa autem, quae Carneades adferebat, quem ad modum dissolvitis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:1)
quam si ad se quisque rapiet, dissolvetur omnis humana consortio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 32:2)
fraus enim astringit, non dissolvit periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION