라틴어 문장 검색

divinare etenim magnus mihi donat Apollo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:4)
Hic itaque conticescam, quantum ad ista, quae sine dubio talia divinavit futura, qualia nunc sunt, qui primus appellavit " inpedimenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 11:2)
Ideo divinanda cuiusque voluntas et, cum intellecta est, necessitate gravissima rogandi liberanda est;
(세네카, 행복론, Liber II 7:4)
Quis in tam obscura et involuta veritate divinat, utrumne fratri tuo mors inviderit an consuluerit ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 55:5)
SILO POMREIVS etiamsi quod esset diuinandi genus certum, auguriis negauit credendum:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 4:1)
cuncta divinat metuitque casus
(세네카, Thyestes 618:1)
secundum tamen moralem sententiam nihil iudicio meo minor est qui in superveniente simili necessitate non divinat et subvenit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 7:2)
Porro, si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt, quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:1)
tuque regis sortes, per te praesentit haruspex, lubrica signauit cum deus exta notis;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 59)
iam praesentior res erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 394:1)
hanc ego ignominiam, quamquam iam diu ita vivitur ut nihil boni divinet animus, si huic potissimum imminere anno scissem, vel exsilio vel morte, si alia fuga honoris non esset, vitassem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 738:4)
ne Campani quidem - adeo iniuriae Samnitium quam beneficii Romanorum memoria praesentior erat - his se armis abstinuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 19:1)
nam neque facile fuisse id vitium nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam publice privatimve de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium exstare qui se vidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque augures divinare Romae sedentes potuisse quid in castris consuli vitii obvenisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 334:2)
itaque, quamquam de industria morati cursum navium erant Carthaginienses ut ante lucem accederent Lilybaeum, praesensum tamen est, quia et luna pernox erat et sublatis armamentis veniebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 520:1)
quod mens sua sponte divinat, idem subicit ratio haud fallax.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 598:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION