라틴어 문장 검색

cum enim ab iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 43:6)
Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello, quae τελικά dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 71:1)
collatio igitur ista te nihil iuvat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 102:10)
quod quoniam in quo sit magna dissensio est, Carneadea nobis adhibenda divisio est, qua noster Antiochus libenter uti solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 22:2)
L. Calpurnius Piso Frugi (consul a. 133), M. Pupil Pisonis Frugi, consulis a. 61, avus156 24. - 73 26 Carneades, auctor Academiaerecentioris 158 24 eius divisio omnium de summobono sententiarum 163 4sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)89)
Codrus, Atheniensium rex 187 17 collatio rationis (ἀναλογία) 101 22sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)109)
Et ille Quadripertita inquit fuit divisio tua, primum ut velles docere deos esse, deinde quales essent, tum ab is mundum regi, postremo consulere eos rebus humanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 6:5)
Quisquam istuc negat, aut quae est in collatione ista similitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:7)
Atque etiam alia divisio est officii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 10:7)
Hac divisione, cum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo sit, duo praetermissa sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 13:1)
Earumque item rerum, quae noceant et obsint, eadem divisio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 15:1)
nune ad reliquam partem propositae divisionis revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:8)
De quo alterum potest habere dubitationem, adhibendumne fuerit hoc genus, quod in divisione Panaeti tertium est, an plane omittendum, alterum dubitari non potest, quin a Panaetio susceptum sit, sed relictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 11:2)
Nam qui e divisione tripertita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 11:3)
qui cum esset constitutus administrator quidam belli gerendi, tum adiungeremus de exercitu, de castris, de agminibus, de signorum conlationibus, de oppidorum oppugnationibus, de commeatu, de insidiis faciendis atque vitandis, de reliquis rebus, quae essent propriae belli administrandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 210:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION