라틴어 문장 검색

EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 1:1)
Utque praeter evocationem etiam vim devotionis ostenderet, in qua praecipue Iuppiter, ut diximus, invocatur, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 15:1)
In libro enim quarto Virgilius Elissam facit, postquam ab Aenea relinquitur, velut ad sacricolarum sagarumque carmina et devotiones confugientem, et inter cetera ait sedandi amoris gratia herbas quaesitas quae aeneis falcibus secarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 7:1)
sol iam utitur inprecationibus, hoc est devotionibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6071)
tale dabit specimen documentum, δεῖγμα, probationem talem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2411)
quae cum diu quaesita nusquam invenirentur, ad ostendendam suam devotionem Athenienses, ut etiam in alieno ea quaerere viderentur elemento, suspenderunt de arboribus funem, ad quem se tenentes homines hac atque illac agitabantur, ut quasi et per aerem illorum cadavera quaerere viderentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3899)
"et Deciorum devotio rata testis est;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:7)
Tu autem etiam Deciorum devotionibus placatos deos esse censes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 15:2)
id enim esse praeclarissimum sapientiae munus maximumque virtutis vel documentum vel officium puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 53:4)
quae ne reficienda quidem Graii putaverunt, ut esset posteris ante os documentum Persarum sceleris sempiternum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:2)
dixi igitur sententias in Antonium, dixi in Lepidum severas neque tam ulciscendi causa quam ut et in praesenti sceleratos civis timore ab impugnanda patria deterrerem et in posterum documentum statuerem ne quis talem amentiam vellet imitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 11:8)
dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia documenta maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 2:5)
Nos dissimulata nauseantis devotione ad ordinem tristitiae redimus, silentioque compositi reliquas noctis horas male soporati consumpsimus . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:10)
Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, Documentum habere stulta credulitas potest.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.17)
quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION