라틴어 문장 검색

ad secundam vero per documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum virtutes theologicas operando, fidem spem scilicet et karitatem. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:18)
scilicet summo Pontifice, qui secundum revelata humanum genus perduceret ad vitam ecternam, et Imperatore, qui secundum phylosophica documenta genus humanum ad temporalem felicitatem dirigeret. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:21)
Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:23)
Tamen, quantumvis Senatus iste, prae nimia imperii aviditate, caecutiat, jusque et hominum existimationem contemnat, nosmetipsos, ob amorem in gentes reliquas, ad causae, qua versamur, justitiam exponendam impelli arbitramur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.47)
hortemur, igitur, cives, animosque mutuos nobis invicem addamus, et gentibus omnibus salutare documentum, virum liberum, solo natali pro libertate certantem, quovis servo conductitio aut latrone meliorem et superiorem esse, praebeamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.44)
Nonnulli, porro, in Congressu, praesidem, chartas, documenta, et auctoritatem flagitare, quibus fretus, dominus Jay, foedus tale cum Britannis ferire ausus erat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.55)
" Sententiam vestram, quae me chartas, documenta, et praecepta flagitaverat, quibus fretus legatus Americanus, qui ad sancti Jacobi aulam apud regem Britannum, a me missus fuerat, foedus illo cumrege percussit, sedulo mecum ipse mente agitavi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.67)
magnum documentum, ne patriam rem perdere quis velit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장61)
Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 13:1)
Documenta cladis cruentus aliquandiu Aufidus, pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergello, modii duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris taxata mensura.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 18:1)
EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 1:1)
Ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 14:5)
tale dabit specimen documentum, δεῖγμα, probationem talem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2411)
"si bona existimatio divitiis praestat et pecunia tanto opere expetitur, quanto gloria magis est expetenda!"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 172:3)
Conciliantur autem animi dignitate hominis, rebus gestis, existimatione vitae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION