라틴어 문장 검색

Et praesens aetas et posteritas deinde mirata est per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 35:2)
Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum Ш milia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 29:2)
Persae comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et modo hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio, lugebant ac sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 19:1)
tales, tales ego ducere suetus atque sequi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 367:1)
vix monte chalybs iterataque muris saxa domant Euros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 627:2)
Graia novam ferro molem commenta iuventus pergit et ingenti gaudens domat aequora velo,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 633:1)
i, memor i terrae, quae vos amplexa quieto prima sinu, refer et domitis a Colchidos oris
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 445:1)
vidistis roseis haec per loca Bacchus habenis cum domitas acies et Eoi fercula regni
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 570:1)
nil quippe reperto Phaside, nil domitis actum Symplegados undis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 318:1)
simul ite, sequimini Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae, ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant, tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo, ubi capita maenades vi iaciunt hederigerae, ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, ubi suevit illa divae volitare vaga cohors, quo nos decet citatis celerare tripudiis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 634)
nam velut in summo quatientem bracchia Tauro quercum aut conigeram sudanti cortice pinum indomitus turbo contorquens flamine robur eruit (illa procul radicitus exturbata prona cadit, lateque cum eius obvia frangens), sic domito saevum prostravit corpore Theseus nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 2:2)
Diram qui contudit hydram notaque fatali portenta labore subegit,comperit inuidiam supremo fine domari.
(호라티우스의 두번째 편지, 13)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Inter has et tantas inlecebras voluptatum etiam ferreas mentes libido domat, quae maiorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne, quod nescit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:14)
Desperanda tibi salva concordia socru, illa docet spoliis nudi gaudere mariti, illa docet missis a corruptore tabellis nil rude nec simplex rescribere, decipit illa custodes aut aere domat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI121)

SEARCH

MENU NAVIGATION